

Epistola ad Galatas*
Caput 3: Versus 2
Hoc solum a vobis.Commonitis per increpationem, probat quod lex non est observanda, quia non ex ea, sed ex fide veniunt omnia necessaria, spiritus, justitia, benedictio. Quasi: Quamvis fascinati et stulti, tamenhoc volo a vobis discere,quia hoc adeo evidens est, ut et stulti docere queant. Si nihil aliud esset, hoc solum ad probandum sufficeret, cum constet quia spiritum accepistis; sed an ex operibus in quibus laborem nunquam accepistis, an ex fide quae auditus facilitate venit?